Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 205


Obscum dicitur significare sacrum, unde et leges obsatae
id est sacratae.
Opicum quoque iuvenimus pro Osco. Oscis enim frequentissimus
fuit usus libidinum spurcarum, unde et verba inpudentia
appellantur obscena. Titinnius (104): “Obsce et
Volsce fabulantur, nam Latine nesciunt.”
Obigitat ante agitat, ut obambulat.

Torna all'inizio