Praeterea, nullum peccatum mortale alicui conceditur. Sed in Glossa super
1 Exod. dicitur quod infirmis conceditur mentiri. Ergo non omne mendacium
est peccatum mortale.
Praeterea, Gregorius dicit, quod mendacium officiosum facile credimus
relaxari. Sed peccatum ex hoc dicitur veniale quod facile remittitur. Ergo
mendacium officiosum est peccatum veniale.
Solutio
Respondeo dicendum, quod peccatum mortale dicitur quod hominem vita spirituali
privat. Spiritualis autem vita per caritatem est; unde illa peccata ex sui
genere mortalia sunt quae contra dilectionem Dei vel proximi vergunt. Et ideo
duplex genus mendacii peccatum mortale ponendum est. Primum quod contra
Deum est, sicut cum quis in doctrina religionis mentitur. Secundum est quod in
detrimentum iustitiae ad proximum vergit: sive sit tale mendacium quod ad perversionem
iudicii ordinatur, sicut cum quis in loco iudicii falsum dicit; sive sit
in nocumentum alicuius, quod sine mortali peccato esse non potest. Alia vero
mendacia, quia inordinationem quamdam habent, non tamen a dilectione Dei et
proximi avertunt; peccata sunt, sed sunt venialia.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod auctoritas illa non loquitur de omni mendacio,
sed de pernicioso tantum.
Ad secundum dicendum, quod mendacium prolatum, si aestimetur esse licitum,
ipsa aestimatio in subversionem fidei verget; non tamen oportet quod omne
mendacium ad subversionem fidei ordinetur, praecipue cum non sit de his quae
ad fidem spectant.
Ad tertium dicendum, quod de mendacio obstetricum diversa est opinio.
Quidam enim dicunt quod mendacium fuit ad conservandum vitam puerorum;
et sic fuit officiosum, et veniale peccatum. Fuit etiam ad conservandum vitam
propriam; et sic fuit libidinosum, et mortale peccatum. Sed hoc non videtur
rationabile: quia non minus debet homo suam vitam tueri quam alterius.
Et ideo alii dicunt, quod in actibus obstetricum tria est considerare. Primo
ipsam pietatem qua pueris parcere voluerunt; et quantum ad hoc vel meruerunt,
vel ad meritum disponebantur; et secundum hoc intelligendum est verbum
Hieronymi, quod aedificavit eis Deus domos spirituales. Fuit etiam ibi mendacium,
quod sive pro liberatione puerorum sive pro liberatione vitae propriae
(quod magis videtur subtiliter discutienti secundum Gregorii dictum) peccatum
veniale fuit; et sic habent laudem secundum Augustinum in lib. De mendacio,
non perfectae iustitiae, sed profectus ad iustitiam. Fuit etiam ibi omissio
|
|