Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 88


Petitio vestra super beneficio olim habito per nos extitit in auditorium principis introducta, sed ad
exauditionis gratiam non pervenit. Petitiones enim huiusmodi hiis diebus obstaculum tante difficultatis
inveniunt, quod quasi omnem spem promotionis amittunt. Nulla nos ergo in hiis apud amicum
negligentie nota notet, cum non semper ad votum sollicitudo perveniat, nec affectum consequatur
effectus.

II 107

Scribentis affectum advertimus et notavimus verba scripture. Sane cum veritas finali iure subsistat,
licet incidenter interdum impetatur iniuria, sic in Deo dabimus et opem et operam, quod de oblocutionis
pharetra emisse sagitte, opposito iustitie clipeo, ius ledere non poterunt innocentis.

II 108

Gaudemus in Domino, qui sic in vobis, sicut frequenter audivimus, gratiarum plenitudine affluit,
quod estis iam aliis conversationis exemplar, morum speculum, norma vite. Dignis itaque laudibus
prosequentes affectum, quem ad viros religiosos et ad operam religionis habetis, scribimus fratri
nostro .. de .. ad opus fratrum predicatorum de Capua, prout credimus expedire. Ceterum, cum
tanti boni fore nos nolimus expertes, offerimus ad prosecutionem tam laudabilis operis subsidium
pleno posse.

II 109

Super hiis, que missa pagina continebat, quod ad intellectum legentis diligentia pertulit, ad effectum
exequentis sollicitudo perduxit. Et quidem scripti tenorem advertimus et apprehendimus interiora
scribentis, super quibus per .. episcopum respondemus.

Torna all'inizio