Iohannes Bonandree: Brevis introductio ad dictamen

Pag 33


sillanum ferrum lambere consueti se ad tirannidem instruxerunt. Causis
ergo et occasionibus adinventis, demersis legibus et tremefacta
dulcedine libertatis, patrie pietatis obliti nos in prioris exulatus incomoda
reiecerunt, longitudine dierum excursa nondum patrie restitutos.
Multa dehinc in innocentie sanguinem ad vos de terra clamantem
tirannica et nefaria sunt patrata.

Quod enim omnia de brevitate precepta in hoc exemplo conveniant
evidenter apparet.
Nam brevitas, qua parte dicitur, 'si unde oportet initium habebit',
in illis verbis persecutore Ecclesie manifesto (prima enim sue tirannidis
principia subtacentur); et qua parte dicitur, 'si, cum dicere
sufficiat summam rei', in verbis illis sub cuius feritate tirannidis (illic


400




405




410
Torna all'inizio