Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 80

Liber II


quam suscepimus, de scribendi ratione institutio, quoad fieri potest, perfecta absolutaque sit. Nunc igitur ad causarum genera revertamur. Ea quoniam tria esse supra diximus: iudiciale, quod et difficillimum est et minime nostris temporibus usitatum, primum absolvemus neque vero id totum superstitiosius exequemur. Nam et longissimum est et in usum scribendi non ita frequenter venit. Sed eas tantum illius partes, quae ad scribendum accommodari posse videbuntur, explicabicabimus, reliquas summatim pertransibimus.
De constitutionum generibus.
Cap II.
In omni causa primum omnium constitutio in venienda est, ut quo peracto causa ipsa tractanda sit, facilius cognoscamus. Ea, ne in omnibus decipiamur, ab aliis status causae, ab aliis quaestio, ab aliis caput, graece vero gr-stasis est appellata. Est autem constitutio, prima deprecatio defensoris, cum accusatoris insimulatione coniuncta: vel, ut Quintiliano placet, prima causarum conflictio. Est enim constitutio sive status ubi primum propter accusatoris et rei discordiam causa constitit, ut: "Fecisti; non feci". Hic causa constitit an fecerit vel fecisti, feci, sed recte feci hic causa stat an recte fecerit . Quanquam autem propria est iudicialis

Torna all'inizio