concitatorem belli dederet. Eumeni regi donatae sunt a senatu
omnes Asiae civitates, quas Antiochus bello perdiderat, et Rhodiis,
qui auxilium Romanis contra regem Antiochum tulerant,
multae urbes concesserunt. Scipio Romam rediit, ingenti gloria
triumphavit. nomen et ipse ad imitationem fratris Asiagenis
accepit, quia Asiam vicerat, sicuti frater ipsius propter Africam
domitam Africanus appellabatur. || L. Baebius in Hispaniam
proficiscens a Liguribus circumventus cum universo exercitu
occisus est. unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat,
ut internitionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curaverint.
Marcius consul adversus Ligures profectus superatusque
quattuor milia militum amisit. ||
Sp. Postumio Albino Marco Philippo consulibus M. Fulvius
de Aetolis triumphavit. Hannibal, qui victo Antiocho, ne
Romanis traderetur, ad Prusiam Bithyniae regem fugerat, repetitus
etiam ab eo est per T. Quintium Flamminium. et cum tradendus
Romanis esset, venenum bibit et apud Libyssam in finibus
Nicomedensium sepultus est. || eodem anno Scipio Africanus ab
ingrata sibi urbe diu exulans apud Amiternum morbo periit.
tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari est
edita. || his quoque diebus actum est, quod de Heliodoro Machabaeorum
narrat historia. ||
Philippo rege Macedoniae mortuo, qui et adversus Romanos
bellum gesserat et postea Romanis contra Antiochum
auxilium tulerat, filius eius Perseus in Macedonia rebellavit
ingentibus copiis ad bellum paratis. nam adiutores habebat Cotum
Thraciae regem et regem Illyrici Gentium nomine. Romanis
autem in auxilium erant Eumenes Asiae rex, Ariaratus
Cappadociae, Antiochus Syriae, Ptolomeus Aegypti, Masinissa
Numidiae. Prusias autem Bithyniae, quamquam sororem Persei
uxorem haberet, utrisque se aequum praebuit. dux Romanorum
P. Licinius consul contra eum missus est et a rege gravi proelio
victus. neque tamen Romani quamquam superati regi petenti
pacem praestare voluerunt nisi his conditionibus: ut se et suos
senatui et populo Romano dederet. mox missus contra eum
L. Aemilius Paulus consul et in Illyricum Gaionicius praetor
|
|