Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 610


cum factum fuisset, omnes iterum unanimiter iuravere se, si rex sacramentum datum
observare voluisset, expeditionem cum eo facturos in Italiam et [eo] imperiali dignitate
sublimato Normannos aggressuros et Apuliam et Calabriam ab illorum dominatu
liberaturos. Quodsi peccatis suis exigentibus sacramentum datum irritum fecisset, nunqua
eum amplius pro domino neque pro rege suscepturos. Interea mittunt Romam
Treverensem episcopum, ut papam ultra montes apud Augustam duceret. Sed
quomodo apud Placentiam eius calliditate captus fuerit et non ante liberatus, quam
eius littere a Spira Placentino episcopo, ut dimitteretur, delatę fuissent, propter longitudinem
hystorię dicere intermitto.
Interea venerabilis Gregorius pacis gratia summa cum difficultate itineris Augustam
tendebat. Hiemps enim gravissima tunc ingruebat. Rex vero derepente, parvipendens
sacramentum, Italiam intravit. Et sunt, qui dicunt eum pontificem incautum
voluisse capere; quod satis videtur veri simile. Nam Gregorius Vercellensis episcopus,
eius vero cancellarius, cui, ut papam duceret ultra montes, a principibus fuerat
imperatum, postquam Apennini transierat iugum, audivit eum in Vercellensi occulte
devenisse civitate. Quod dum papę nunciasset, mox Canusium, tutissimum excellentissimę
Matilde castrum, intravit. Interea rex videns sua machinamenta propalata,
omni, prout videbatur, deposita feritate, columbina indutus simplicitate Canusium adiit,
et per aliquot dies super nives et glacies discalciatus pedibus perdurans, omnes minus
sapientes decepit et a venerabili Gregorio, quamvis non eius ignorante versutias, absolutionem,
quam petebat, invenit, sacramento dominico mediatore in ipsa missarum
celebritate hoc modo. Nam divinę mensę, astantibus episcopis, abbatibus, religiosis
clericis ac laicis, hoc modo fecit esse participem, ut, si se mente ut corpore fecisset
humiliatum et si se iure crederet pontificem, seque vero excommunicatum secundum
imitationem Phoci et Dioscori, et per hoc crederet posse absolvi, sacramentum ut apostolis
illi fieret in salutem; sin vero aliter, ut Iude post buccellam intraret in illum
satanas. Quid plura? Celebrata missarum celebritate, convivium commune habuerunt.
Dehinc ei omnibusque ab excommunicatione solutis preceptum est, ut ab excommunicatorum
se caverent consortio. Sunt vero nonnulli, qui dicunt eum vitam et menbrum
et suum honorem papę iurasse. Ego vero, quod ignoro, omnino non affirmo. Interea
rex, postquam a banno absolutus fuit, satis in facie devotus atque obediens papę
apparebat. Nam diebus ab omnium [Longobardorum] episcoporum se consortio sequestrabat,
reputans eos excommunicatos. Noctibus eorum nefariis acquiescens consiliis,
illud mente tractabat, quod postea rei monstravit eventus. Sicque faciebat per
omne tempus, quo Placentię demoratus est, maxime metuens presentiam matris suę
religiosissimę imperatricis, que forte ibi aderat.
Per idem tempus Deo odibilis Cencius, de quo supra memoravimus, ad eum
venit; quem diebus utpote excommunicatum recusabat, noctibus vero totum se eius

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio