possessiones auferre, vel ablatas retinere vel  
minuere, vel temerariis vexationibus fatigare,  
aut si aliquas exactiones imponere, sed  
omnia integra conserventur, eorum, pro  
quorum sustentatione et gubernatione concessa  
sunt, usibus profutura. Si qua igitur  
in futurum Eccelesiastica secularisve persona  
hanc nostram constitutionis paginam sciens  
contra eam temere venire tentaverit, secundo  
tertioque commonita, si non satisfactione  
congrua emendaverit, potestatis, honorisque  
sui dignitate careat, reamque se Divino  
judicio existeere de perpetrata iniquitate  
cognoscat, et a sacratissimo Corpore ac  
Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri  
Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo  
examine districtae ultioni subiacecat. Cunctis  
autem eidem loco justa servantibus, sit pax  
Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic  
fructum bonae actionis percipiant, et apud  
districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant  
Amen.  
Scriptum per manum Gervasii Scriniarii,  
Regionarii, et Notarii sacri Palatii. 
Ego Calixtus Catholicae Ecclesiae Episcopus   
subscripsi. 
Datum Laterani per manum Grisogoni  
Sanctae Romanae Ecclesiae Diaconi Cardinalis ac   
Bibliothecarii, quarto Calendas Aprilis,  
Indictione decima quarta: Incarnationis  
Dominicae anno millesimo centesimo vige¬simo  
primo, Pontificatus autem Domini Calixti  
secundi Papae anno quarto. ” 
1122. 
Per idem tempos erant eidem Domno Gisoni  
Piscariensi graves inmicitiae cum persecutoribus  
Ecclesiae suae, quia nolebat ut sua incuria  
minuerentur ea, quae ab anteccesoribus suis  
magno labore fuerant acquisita. 
1123. 
Toccenses multum gravabant Insulares, et  
non eis sufficiebat quod terras abstulerant, verum  
etiam Ecclesias ipsius Castelli auferebant;  
Vir summae industriae hoc malum sufferre non  
potuit, Papam Honorium, qui jam in Dominicae  
Incaniationis anno millesimo centesimo  
vigesimo tertio Papae Calixto in Apostolica  
Sede successerat, adiit, et eos excommunicari  
fecit, quamdiu ipsas Ecclesias non redderent,  
et pro sacrilegio satisfacerent. Illi obstinati  
malitia, qui primitus Deum contempserant,  
literas Apostolicas, et ejus excommunicationem  
contempserunt; addentes peccatum peccato,  
ipsi Abbati tetenderunt insidias, eumque cepe¬runt,  
et multis injuriis affecerunt. Tandem  
ipsi videntes quod nullo modo ad Castellum  
Toccum eum portare valerent, et metuentes,  
ne populi adventantes ejus adjutorio essent,  
eum peditem dimiserunt, et mulam, super  
quam sedebat, secum ducentes, totam ejus  
supellectilem ad castrum , in quo degebant,  
portaverunt. Ille pedes revertens ad Monasterium,  
quae sibi facta fuerant enarravit, et  
omnes vicinos ad vindictam malefactorum suis  
querimoniis et clamoribus incitavit, nec multo  
post tantus fuit concursus populi, Episcoporum  
et Baronum, qui omnes erant parati  
ad subvertendum prostibulum, ut paene ad  
quatuor millia armatorum possent computari,  
et ni esset clementia Gisonis Abbatis, illa die  
funditus destructa esset, et annihilata superbia  
Tocci; pepercit rogatus, eosque supplices et  
poenitentes suscepit, et quae abstulerant integra 
  |  
  |