Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 600


Quod audientes Longobardi episcopi, licet ab ecclesia essent excommunicati, eum
libenter non sacraverunt, sed execraverunt. Forte huic execrationi ex Mediolanensi
ecclesia quidam clerici interfuere, ex quorum numero fuit Tedaldus, qui eo vivente eundem
invasit episcopatum. Quod ut audivit venerabilis Otto Mediolanensis electus, ad
Romanam se contulit sedem, omnes ecclesiasticę causę terminantur.
Ugo vero Candidus, de quo supra retulimus, Gallicanam a domno papa impetravit
legationem; ubi multa contra ius et fas operatus est, quod suo ordine postea narrabitur.
Eodem tempore Cadolus Parmensis episcopus corpore et anima defunctus est;
et non multo post Ravennas episcopus mortuus est. Interea Parmensis Guibertus,
de quo supra memoriam fecimus, Parmensem mirabiliter ambiebat episcopatum. Nam
adiens regem multis precibus muneribusque satagebat, ut sibi daretur episcopatus.
Quod cum impetrare non valuisset, omnibus tam propinquis suis quam extraneis, tam
maioribus quam minoribus, tam clericis quam laicis omnino contradicentibus, ad imperatricem
se contulit - forte ea ibi aderat his diebus - eaque interveniente Ravennatem
accepit episcopatum. Parmensis vero cuidam Everardo Coloniensi clerico traditur.
Prefatus vero Guibertus veniens Longobardiam, Ravennam intravit in multitudine
gravi et in magno, ut sui moris est, potentatu. Et non post multos dies, in quadragesimę
diebus Romam venit causa consecrationis, synodo iam celebrata; in qua et Ugo
Candidus a Cluniacensibus monachis et a quibusdam religiosis episcopis publice de
symonia arguitur, et in qua ortatu imperatricis quosdam regis consiliarios, volentes
eum ab unitate ecclesię separare, publice domnus papa excommunicavit. Sed iam ad
narrationem redeamus. Prefatus vero Guibertus veniens Romam, habens secum,
Dionisium Placentinum episcopum ante multos annos ab eodem papa depositum,
ovina simulata indutus simplicitate multos decepit et precipue Deo amabilem Ildebrandum.
Is cum sepenumero papam rogasset, ut ei manum imponeret, et ille nollet
acquiescere, spiritu prophetię plenus fertur dixisse: ?Ego quidem iam delibor, et tempus
resolutionis meę instat, tu vero eius senties acerbitatem?. Quod rei eventus postea
declaravit. Quid plura? Consecratione vero rite celebrata sacramento se obligavit se
fidelem esse papę Alexandro eiusque successoribus, qui per meliores essent electi
cardinales, nullomodo imperatorem nec regem nominans vel patricium. Quod sacramentum
bene conservavit. Nam venerabili Alexandro defuncto et venerabili Ildebrando
per meliores cardinales electo religiosus archiepiscopus debitam subiectionem
in tantum ei contulit, ut vocatus ad synodum veniret et in eadem synodo secundum
privilegium suę ecclesię dextra ei sederet et non extorta confessione, sed spontanea
eum modis omnibus papam profiteretur. Sed iam rei ordinem prosequamur. Paschali
igitur celebrata festivitate, cum a beato papa et venerabili archidiacono licentiam remeandi
Ravennam accepisset, antequam eandem urbem intrasset, ei mors papę nunciata
est. Nam in natale sancti Georgii beatus Alexander spiritum celo reddidit.
EXPLICIT LIBER VI.

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio