Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1946


ISAMNUS Dyrrhachii fluvius est.
ISARA Gallie fluvius est tn Rhodanum fluens apud
Quintianum.
ISAURUS fluvius est Gallie Cisalpine haud longe a Cesena in
Adriaticum mare prorumpens.
HYSEPIS Yndie fluvius navigabilis est in Yndum cadens.
ISMENUS Boetie fluvius est propinquus olim Thebis.
ISPASUS fluvius est Yndie adeo sub solstitio positus estivali
ut exeunte sole in fine Geminorum et principio Cancri perpendiculares
in se solis radios recipiat. Ultra hunc amplissime
sunt solitudines.
HYSTER fluvius est qui et Danubius dictus, qui hoc nomine
a fontibus veniens quam cito tangit Illyricum Hyster relicto
Danubii nomine appellatur, de cuius ortu, progressu et exitu
in Pontum supra satis dictum est ubi de Danubio, hic replicandum
non censeo. Sunt tamen qui credant ex Danubio ramum
progredi qui vocetur Hyster, et ab eo Hystria denominetur, et
per eum Iasonem in Adriaticum penetrasse navigio a Colchis
venientem, quod ego ridiculum puto.
IUNCULUS apud Basternas est fluvius haud longe a
Dacis.
IUSTULA fluvius in confinio est Sarmatarum in Occeano
effluens.
 
LADON fluvius est Arcadie, non quidem ab initio terris
datus sed terremotu quodam e paludibus Panete emissus. Hunc
aliqui fingunt patrem fuisse Danis, quam reliqui filiam dicunt
Penei: forsan et hic lauris abundat in ripis.
LAEROS Hispanie fluvius est Lambrace civitati
propinquus.
LAPHIAS fluvius est in Minori Asya haud longe a
Iuliopolitis.
LAMBER fluvius est Cisalpine Gallie ex Eupili lacu in Padum
fluens.
LAMISSUS Thessalie fluvius est.
LANGUEUS fluvius est Scytharum apud Carastasios et Anthiandas,

Torna all'inizio