Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 115


Manare dictur, cum humor es integro, sed non solido nimis
per minimas suas partes erumpit, quod ex Graeco trahitur,
quia illi non satis solidum manon dicunt.
Manalem fontem dici pro eo, quod aqua ex eo semper
manet.
Manalem lapidem putabant esse ostium Orci, per quod animae
inferorum ad superos manarent, qui dicuntur manes.
Manalem vocabant lapidem etiam petram quandam, quae
erat extra portam Capenam iuxta aedem Martis, quam cum
propter nimiam siccitatem in Urbem pertraherent, insequebatur
pluvia statim, eumque, quod aquas manaret, manalem
lapidem dixere.
Manias dicunt ficta quaedam ex farina in hominum figuras,
quia turpes fiant, quas alii maniolas vocant; Manias autem,
quas nutrices minitantur parvulis pueris, esse larvas, id est
manes, quos deos deasque putabant, quosque ab inferis ad
superos emanare credebant. Sunt, qui Maniam larvarum
matrem aviamve putant.
Manceps dictus, quod manu capiatur.
Manduci effigies in pompa antiquorum inter ceteras ridiculas
formidolosasque ire solebat magnis malis ac late dehiscens
et ingentem sonitum dentibus faciens, de qua Plautus
ait (Rud. 535): “Quid si ad ludos me pro manduco locem?
Quapropter? Clare crepito dentibus”.

Torna all'inizio