Albericus Casinensis: Flores rhetorici

42


Tapinosin quoque notaveris quae dignitatem rei deprimit rusticitate
sermonis. Amphibologiae versuciam nullatenus ignores, quae
quasi ebrio sermone titubat, pedem sententiae non firmat. Fit autem
casu, ut:
Aio te, Eacida, Romanos vincere posse ;
distinctione, ut:
Bellum ingens geret Italia . .;
per verbum commune, ut << osculatur Cato, criminatur Cicero. >> Haec
sunt quae proprietatem interimunt, splendorem orationis extinguunt.
Haec si vitare, fugere, abhorrere nescieris scriptoris nomen non
usurpaveris.
V
1. Transeamus igitur ad id quod proprietatem ornat, orationem
decorat. Transeamus inquam ad scemata quae figuras interpretatur
latinitas. Haec enim licet omnino nequaquam sint propria,
vice tamen propriorum dignitatis obtinent gradum, quippe
quae proprietatem celebrant, variant, extollunt, illuminant.
2. Primum autem ornatus huiusmodi scriptis apponitur
cum singulis sententiis suum ascitur. Quod tali sub
exemplo liquebit:
Regem adiit, regi memorat nomenque genusque.
3. Est etiam aliud unde splendor non tenuis accidat opusculis,
quod quidem non aliter fulget in opere quam Lucifer prae ceteris
fulget in aethere. Hoc autem scema repeticio dicitur, quam
multipliciter fieri non ambigitur. Fit enim aliquando per unam, aliquando
per multas dictiones, aliquando fini et principio convenit,
aliquando per multa principia se suggerit, aliquando in medio concurrit,
interdum in pluribus, interdum in uno versu reperitur.
De singulis exemplum subicitur. Fini et principio sic convenit:
Certent et cignis ululae, sit Tityrus Orpheus,
Orpheus in silvis, inter delphinas Orion.

Torna all'inizio