Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

49


Egipti magnum vas fictile, plenum foraminibus, fieri fecit
et foramina illa cum cera clausit. vase igitur illo aqua inpleto,
super caput statue illud vas, tanquam coronam, poni fecit.
congregati sunt igitur Egiptij et Caldei, ordinantes ut dii ipsorum
simul ponerentur, et quorum deus vinceret, illi
de inimicis victoriam optinerent. producunt igitur Egyptii
statuam suam. accenderunt Caldei circa statuam ignem suum,
sed cera liquefacta ab igne et foraminibus apertis, aqua prosilivit
et ignem extinxit et sic Egiptii victoriam habuerunt.
fuerunt autem multe alie nationes, que simulacra coluerunt.
et sicut dicitur in Ystoria Scolatica, ista simulacra sub
Nino rege Asiriorum ortum habuerunt. dictus enim
Ninus de morte patris sui, nomine Belli, in tantum doluit,
quod in solatium sui meroris ad similitudinem patris sui statuam
fieri fecit. quam in tanta reverentia habuit, quod si
aliquando servi fugitivi vel aliqui facinorosi ad illam statuam confugerent,
omnes offensas eis totaliter remittebat. homines
autem, qui ob gratiam illius ymaginis tanta beneficia assequebantur,

Torna all'inizio