Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 557


refellantur; quia si divinis auctoritatibus condempnantur, et ?illa Ildebrandi absolutio,
qua per legatos milites regis absolvit, contra divinas leges fuit, et sese profecto
periurii illorum vinculis obligavit?.
R . ?Beatus Augustinus: Nulla iuratio, si contra pietatem non fiat, frangenda
est, quod maiorum ac veterum sanctorum exemplis probari potest. Nonne Abraham
regi Gerare Abimelech quod convenerat iuravit, et quod iuraverat reddidit? Nonne
Ysaac invidentibus sibi in Palestinis et persequentibus sacramento, quo se illis obstrinxerat,
satisfecit? Nonne Iacob, patris et avi sequutus exemplum, cum Laban
socero idolorum cultore sub eadem iuramenti securitate in pacem rediit? Similiter
actum est cum Rahab, impiae civitatis incola, gentis, quae Deum ignorabat, alumna,
infamis quaestus nomine denotata. Nam populus Dei secum iurametum religiose
iniit, humiliter recognovit, auctore Iosue fideliter adimplevit. Dixit enim duobus exploratoribus
qui missi fuerant: ?Ingredimini domum mulieris meretricis et producite
eam omniaque quae illius sunt, sicut ei iuramento firmastis?. Sic Gabaonitis iuramentum
arte quaesitum et fraudulenter elicitum populus Domini, etiam comperta
eorum fraude, Iosue consulente, servavit. Qui dixit eis: ?Non iuravimus eis in ydolis,
sed in nomine Dei Israel?
. Item Augustinus: Cave tibi a periurio, quia precipicium
est, et ideo noli quod iuravimus qualibet occasione violare, quia sicut recedit anima,
cum corpus feritur gladio, sic recedit Deus, cum anima feritur periurio; et sicut
corpus moritur, cum recedit anima, sic anima moritur, cum recedit Deus?
.
P . Nichil cercius esse potest, quam illam solutionem fuisse vanam et stultam,
ac per hoc illorum periuriorum Ildebrandum incurrisse reatum et iure dici posse, sicut
homicidam, ita quoque periurum. Quapropter, quia praemissis superioribus rationibus
constat eum contra patrum vixisse regulam, alia duo, quae simul proposuisti, probare
non differas, videlicet quod non ea moderatione, qua decuit, dignitatem apostolicam
tenuit, et contra patrum sanctorum regulam docuit, tercium quoque quod in aliquibus
ligandis vel solvendis non iustitiam, sed voluntatem suam secutus fuit.
R . Vere tria proposui et tertium addidi, quorum optime meministi. Auctore
itaque Deo curram per singula et de singulis satisfaciam. Primum dico, quod ea
moderatione, qua decuit, apostolicam dignitatem non tenuit, quia et in adversarios
ferox nimium et inmitis fuit et beluinam in eos quodammodo feritatem exercuit. In
corrigendis quoque vitiis modum non tenuit, et in vitiosis quibusdam fovendis mensuram
excessit. Memorare possim nonnullos in vincla coniectos et in ergastula inclusos,
quibus clavos ferreos circumfigi praecepit, ut, in quamlibet partem se verterent,
confixi clavi lateri vulnerarent. Et ut dictum est, cum quosdam increpando
mensuram excesserit, Gregorium Vercellensem, flagitiosissimum omnium hominum,

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio