Ad quartum dicendum, quod sicut in actionibus naturalibus inferius agens non
habet efficaciam in productione effectus nisi per virtutem agentis primi, quae
vehementius imprimit in effectum; ita etiam in intellectualibus inferior illuminans
nihil potest efficere nisi per virtutem primi illuminantis: et propter hoc
ipse Deus est qui omnes docet; nec tamen excluditur ab aliis illuminatio, sicut
nec ab agentibus naturalibus naturalis actio. Vel dicendum quod docere proprie
dicitur qui in cognitionem rei ducit. Sicut autem in cognitionem coloris sensibilem
pervenit homo ex duobus, scilicet ex visibili obiecto, et ex lumine sub quo
videtur (unde et uterque dicitur demonstrare rem, scilicet qui lumen praeparat,
et qui obiectum repraesentat) ita etiam ad cognitionem intellectualem duo exiguntur;
scilicet ipsum intelligibile, et lumen per quod videtur; et ideo dupliciter
dicitur aliquis docere; vel sicut proponens intelligibile, vel sicut praebens
lumen ad intelligendum. Hoc autem lumen est duplex. Unum intrinsecum vel
connaturale intellectui, cui similatur lumen quod est de compositione oculi; et
per collationem huius luminis solus Deus docere dicitur. Secundum lumen est
superveniens ad confortationem connaturalis luminis, cui similatur in visu corporali
lumen solis vel candelae; et sic potest Angelus alium Angelum vel etiam
hominem illuminare ad aliquid cognoscendum. Non autem homo sic docere
potest, cum in eo lumen intellectuale debilissime recipiatur. Quidam tamen
dicunt, quod nullo modo Angelus docet sicut lumen praebens: quod expresse
dictis Dionysii, contrariari videtur. Similiter etiam intelligibile
duplex est. Unum ad quod intelligendum sufficit intellectus alicuius hominis,
dummodo sibi considerandum proponatur; unde et ipse proponens docere
dicitur quasi in cognitionem ducens, sicut in visu corporali monstrat rem qui
eam coram oculis ponit. Aliud est ad cuius cognitionem non sufficit intellectus
discipuli, nisi in hoc manuducatur per aliquid sibi notum: unde et qui hoc
magis notum sibi proponit, docere eum dicitur. Huius simile est in visu corporali
in hoc quod aliquis alicui rem a longe apparentem digito monstrat; et his
duobus modis homo docere dicitur; et haec doctrina est non per modum illuminationis,
sed per modum locutionis.
|
|