certe, quod mea in litteris ruditas formidabat, nisi pontificalis auctoritas
verbum coram posito, iterum atque iterum repetisset. Igitur
me colligens ad mandatum, nec tutum ratus per ea procedere quae
defectiva legebam, ad socios beati Francisci, atque ad ipsum collegium
virginum Christi perrexi, frequenter illud corde revolvens, non
licuisse antiquitus historiam texere, nisi his, qui vidissent, aut a videntibus
accepissent. His, inquam, veritate praevia, cum timore
Domini me plenius instruentibus, aliqua colligens, et plura dimittens,
plano stylo transcurri; ut quia magnalia Virginis, virgines legere
delectabit, rudis intelligentia non inveniat, ubi pro verborum
ambitu tenebrescat. Sequantur ergo viri viros Verbi incarnati novos
discipulos: imitentur feminae Claram, Dei matris vestigium, novam
capitaneam mulierum. Vobis autem, sanctissime Pater, sicut
in his corrigendi, subtrahendi et addendi plena manet auctoritas; ita
mea per omnia subiacet, concordat, flagitatque voluntas. Valere
vos faciat Dominus Iesus Christus nunc et in aevum. Amen.
Incipit legenda Sanctae Clarae virginis et primo de ipsius ortu.
1 Admirabilis femina, Clara vocabulo et virtute, de civitate
Asisii, claro satis genere traxit originem: beato Francisco primum concivis
in terris, conregnans postmodum in excelsis. Pater eius miles
et tota utroque parente progenies militaris; domus abundans, et copiosae,
iuxta morem patriae, facultates. Mater eius nomine Ortulana,
fructiferam in orto Ecclesiae plantulam paritura, fructibus bonis
et ipsa non mediocriter abundabat. Nam quamvis maritali iugo subdita,
quamvis curis familiaribus alligata, vacabat tamen proposse divinis
obsequiis, insistebat operibus pietatis. Ultra mare siquidem
cum peregrinantibus devota transivit, et loca illa perlustrans, quae
Deus homo sacris vestigiis consecrarat, tandem cum gaudio remeavit.
Iterum ad S. Michaëlem Archangelum causa orationis accessit,
et Apostolorum limina devotius visitavit.
2 Quid plura? Ex fructu arbor cognoscitur , et fructus ex arbore
commendatur. Praecessit in radice divini copia muneris, ut in
ramusculo sequeretur abundantia sanctitatis. Praegnans denique
|
1
5
10
15
20
25
30
|