sunt promoti, subveniendo nobis bonorum
suorum largitione autorem nos sentiant, et cognoscant:
confisi de prudentia et fidelitate Rogerii
de Raji fidelis nostri, eum ad partes ipsas
ad hoc specialiter duximus destinandum. Cui
commisimus et firmiter dedimus in mandatis,
ut secundum tenorem scripti taxationis, factae
in Curia nostra, quod sibi sub sigillo nostrae
Majestatis fecimus assignari, a singulis instanter
requirat et exigat: et aliis etiam qui dudum
officium Curiae nostrae exercuerunt, pro tempore,
nisi scripti inveniantur in praedicto scripto
taxationis, cum concilio et provisione
aliorum fidelium nostrorum, quos ad hoc duxerit
requirendos, taxationem faciat debitam,
et statim sicut facta fuerit requirat instanter et
exigat ab eisdem: compellendo praedictos omnes
ad solutionem taxationis sibi impositae,
per omnia bona sua et etiam per personas,
prout melius viderit expedire: quo imposta
pecunia citius habeatur, nulli super hoc deferendo
personae, nec alicujus faciem reverendo.
Quocirca fidelitati vestrae sub obtentu gratiae
nostrae firmiter et districte praecipiendo mandamus:
quatenus eidem Rogerio fideli nostro,
tam super instanti solutione taxationis, quae
facta est de nobis, respondere, parere et intendere
debeatis, quam super praestando sibi
consilio, auxilio, et favore ad requisitionem
et ordinationem ipsius, super agendis aliis
assistere debeatis: ut servitium ipsum sibi commissum
celeri possit executioni mandari, et
vos de studio commendare possimus.
|
|