Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

230


legatis solutionem implorant. Cui legationi ipse ego interfui
de preteritis satisfaciens in futuro castigari promittens. Papa
vero sapienti usus conscilio venerabiles viros Lucensem et
Ostiensem episcopos direxit Mediolanum daturos veniam
quibuscumque poscentibus. Ubi vero ingressi sunt urbem,
letata est civitas universa. Qui toto illo triduo confluentibus
ad eos civibus divina predicantes eloquia, cunctos absolvunt,
benedicunt universos. Quod Tedaldus indigne satis ac moleste
tulit, adeo, ut seditionem in populo bellumque conaretur

Torna all'inizio