Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 224


quantum ad conditiones individuantes: et haec est ratio quare per
speciem quae est in sensu, cognoscitur singulare, et non per speciem quae est
in intellectu. Oportet autem ut apud artificem sit similitudo rei per artem conditae
secundum totum illud quod ab artifice producitur: et propter hoc aedificator
per artem cognoscit formam domus quam inducit in materiam; non autem
hanc domum vel illam, nisi per hoc quod a sensu accipit; quia ipse materiam
non facit; sed Deus est causa rei, non solum quantum ad formam, sed etiam
quantum ad materiam, quae est principium individuationis; unde idea in mente
divina est similitudo rei quantum ad utrumque, scilicet materiam et formam; et
ideo per eam cognoscuntur res non tantum in universali, sed etiam in particulari.
Formae autem quae sunt in mente Angeli, sunt simillimae rationibus idealibus
in mente divina existentibus, sicut deductae immediate exemplariter ab eis;
unde per eas Angeli cognoscere possunt rerum singularia, quia sunt similitudines
rerum etiam quantum ad dispositiones materiales individuantes, sicut et
rationes vel ideae rerum existentes in mente divina.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod intellectus humanus est ultimus in gradu substantiarum
intellectualium; et ideo est in eo maxima possibilitas respectu aliarum
substantiarum intellectualium; et propter hoc recipit lumen intelligibile a
Deo debilius, et minus simile lumini divini intellectus; unde lumen intellectuale
in eo receptum, non est sufficiens ad determinandum propriam rei cognitionem
nisi per species a rebus receptas, quas oportet in ipso recipi formaliter secundum
modum suum: et ideo ex eis singularia non cognoscuntur, quae individuantur
per materiam, nisi per reflexionem quamdam intellectus ad imaginationem
et sensum, dum scilicet intellectus speciem universalem, quam a singularibus
abstraxit, applicat formae singulari in imaginatione servatae. Sed in
Angelo ex ipso lumine determinantur species quibus fit propria rerum cognitio,
sine aliquo alio accepto: et ideo cum illud lumen sit similitudo totius rei
inquantum est exemplariter a Deo traductum, per huiusmodi species propria
singularium cognitio haberi potest: et ita patet quod secundum gradum naturae
intellectualis, est etiam diversus intelligendi modus.
Ad secundum dicendum, quod essentia divina quamvis sit actus purus, tamen
est similitudo materiae, secundum quod omne ens, quantumcumque imperfectum,
a primo ente exemplariter deducitur; et ita etiam formae immateriales
quae sunt in intellectu Angeli, sunt rerum similitudines, etiam quantum ad principia
materialia.

Torna all'inizio