Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 205


Flaminio et pluribus attribuit, sibi vult, quam alios laude indignos
et ab eo de industria praeteritos non diligenter latine, dum orarent,
sed tamen latine locutos fuisse? 49 Incomptam vero in Quinto Catulo
latini sermonis integritatem laudare est sine fuco illam aut
conatu aliquo a mera vulgi consuetudine tractam ostendere. [50] Quid
expressius quod intendimus, quid significantius ostendit, quam quod
Cottam praetorium « cum verbis tum etiam ipso sono quasi subrustico »
persecutum antiquitatem atque imitatum dicit? [51] Prudentem
illum, qui litteras attigisse debuerat, ut eloquentia sua populo
probaretur, verba ipsa nedum ea aetate trita et passim vulgo usitata
in buccam accepisse crediderim, sed, si quo rei vocabulo periti novam
limatioremque adduxerant consuetudinem, eo ipso loco rudem
se se ostendisse, et qualia sunt apud Ennium: « Vulturis in silvis
miserum mandebat homonem », verba frequentasse.
[XI] [52] De Curione autem, de Gracchorum matre Cornelia et
Gaio Caesare qualia dicat qui audiverit, ut armis depositis se victum
fateatur necesse erit. « Erant, inquit Cicero, quibus videretur illius
aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur,
et quia latine non pessime loquebatur, usu credo aliquo domestico;
nam litterarum admodum nihil sciebat ». [53] Litterarum nihil scivisse
et latine non pessime locutum Curionem fuisse, usu aliquo
factum domestico credidit Cicero. Si tantam itaque vim domesticus
habebat usus, ut sine doctrina, sine litteris non pessime latine loquentem
splendidioribus uti verbis et tertium urbis oratorem faceret
Curionem, non latinus esse non potuit sermo ille domesticus. [54] Ne
vero suspicari liceat fuisse curiosos in Curionis domo, qui carentem

Torna all'inizio