Respondeo: quia homo, reversus ad penitenciam, c.78r.b
cognovit se esse minorem Deo, at dyabolus ita obstinatus
est, quod nedum ipsum penituerit, sed se eciam
nunc Deo superiorem dicit, scribente Apostolo de Antichristo:
" Adversabitur et extolletur supra omne quod
Deus dicitur" . Non enim dyabolus petit veniam, quia
non compungitur ad penitenciam. Hoc idem probatur
per id quod scribitur in Vita Patrum: " Dum quidam venerabilis
pater a Deo precibus et lacrimis impetrasset
quod dyabolus in pristina beatitudine reciperetur si, flexis
genibus, se Deo peccasse confiteretur, sed per merita
suorum vulnerum veniam postularet, respondit dyabolus
dicens: " Quid ego mali feci a quo tantam subieccionem
postulat? Nec satis est quod me tot seculis pro vinta
displicencia cruciavit? Igitur volo quod hanc reverenciam
michi conferat et de illatis iniuriis a me humiliter petat veniam2.
Require sequens capitulum inmediate.
|
1
5
10
15
|