Porro autem sicut Eutropii testatur hystoria, Varro consul quoniam
apud Cannas dum adversus Annibalem confligeret, perdidit, numquam
postmodum usque ad vitae suae terminum recubans cibum sumpsit.
Quod si faciunt hoc ethnici, ut famae suae nomen extendant, quid
agendum est Christianis, ut in caelesti sibi gloria sedes acquirant? Enimvero
si dignus in Deum nobis fervor inesset, par fuerat nos inter divinae
laudis excubias non modo non sedere, sed et manibus in alta porrectis
incessabiliter psallere. Sicut hortatur nos psalmista, cum dicit: In noctibus
|
|