Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 134

Ep. 54


antichristi tempus appropinquat tanto amplius christianam
religionem extinguere decertat.
Nunc autem, fratres mei karissimi, diligenter quae uobis dico
audite. Omnes qui in toto orbe christiano censentur nomine et
christianam fidem uere cognoscunt, sciunt et credunt beatum
Petrum, apostolorum principem, esse omnium christianorum
patrem et primum post Christum pastorem, sanctamque Romanam
aecclesiam omnium aecclesiarum matrem et magistram. Si ergo
hoc creditis et indubitanter tenetis, rogo uos et praecipio ego,
qualiscumque frater et indignus magister uester, per omnipotentem
Deum, adiuuate et succurrite praedicto patri uestro et matri, si per
eos absolutionem omnium peccatorum et benedictionem atque
gratiam in hoc seculo et in futuro habere desideratis.
Omnipotens Deus, a quo bona cuncta procedunt, mentem
uestram semper illuminet eamque sua dilectione ac proximi
fecundet, ut mereamini praefatum patrem uestrum et matrem
certa deuotione debitores uobis facere et ad eorum societatem
sine uerecundia peruenire. Amen.

Torna all'inizio