Salimbene de Adam: Cronica

Pag 92


Longe melius fuisset isti abbatisse quod vixisset persona privata
in monasterio Parmensi Ordinis sancte Clare, quam quod
divitias et dominium habuisset. De primo dicitur, Eccle. V:
Divitie conservate in malum domini sui; pereunt enim in afflictione
pessima
. Habuit enim divitias ex quibus et rustica et avara fuit.
De secundo dicitur, Eccle. VIII: Interdum dominatur homo homini
in malum suum
. Quod duobus modis intelligi potest, scilicet vel
ex parte illius qui dominatur, vel ex parte illius super quem fit
dominium. De primo dicitur, Eccli. XX: Qui potestatem sibi
assumit iniuste, odietur
. Quod patuit in Abymelech filio Gedeonis,
Iudicum IX, et in Absalon, qui assumpsit sibi regnum et expulit
patrem de regno, postea suspendio periit et lanceis perforatus
fuit, II Reg. XV, et in Adonia, de quo habetur, III Reg. I, quod
elevabatur dicens: Ego regnabo, et postea Salomon fecit eum
interfici. De secundo habetur Ys. III, ubi conqueritur Dominus:
Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis?,
dicit Dominus Deus exercituum
. Item Eze. XXXIIII:
Cum austeritate imperabatis eis et cum potentia.
Quod V genera hominum sunt, quorum dominium turpe est et crudele.
Notandum autem quod V genera hominum sunt, quorum
dominium crudele est valde et turpe.
Primum genus est mulierum, de quarum dominio habetur,
Eccli. XXV: Mulier, si primatum habeas, contraria est viro suo.
Item ibidem: A muliere initium factum est peccati, et per illam
omnes morimur
. Et ideo iudicatum est de ea et dictum, Gen. III:
Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Sed libenter mulier,
quando potest, assumit sibi dominium; quod pates in Semiramis,
que bracas invenit hominibus; que, ut posset regnare
post mortem viri sui, proprio filio suo, quem de Nino susceperat,
nupsit. Patet etiam hoc in Athalía, que, ut posset regnare,
omne semen regium interfecit, et VII annis regnavit et postea
fuit gladio interfecta, ut habetur IIII Reg. XI et II Paralipo.
XXIII. In Ystoriis quoque dicitur quod «letatus est populus

Torna all'inizio