Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 102


arctatus, nocturno tempore roccam exiens
Magenulfi, sub fido ducati iter faciens per
montana ad castrum se contulit, quod Ray[naldus]
de Auersa sororius eius tenebat; a
quo acceptis equis, et sociis paucis, clanculo
intrat Obinulum, et deinde cum suis
supra Celanum ueniens, spe ductus eorum
de Celano, qui assistebant eidem et nouerant
illius aduentum, imperiales, qui erant
intus Celanum, et turrim pro uiribus impugnabant,
diluculo aggressus est, eosque in
fugam uertit, multos cepit, et carceribus
deputauit, et tunc totam Marsiam equitat,
predatur Ciuitam, Paternum comburit, et
que potest in Celano uictui necessaria congregat.
Quo cognito dictus Acerrarum
comes paucis in obsidione rocce Maienulfi
relictis, una cum Stephano Casinensi
abbate et Raynaldo Capuano archiepiscopo
contra ipsum comitem super Celanum uadit;
dictus tamen archiepiscopus subita infirmitate
correptus in uia mortuus est. Dictus
comes Molisii ab Acerrarum comite arctatus
est, et Celanum extra obsessum.
Imperator in Sicilia de Mirabetto
triumphat, et de ipso et suis fecit quod
eorum meruerat exigentia commissorum.
Seruientes de Neapoly et Gaieta loricati
et cum scutis super Celanum uadunt.
Dictus Acerrarum comes in obsidionem
rocce Magenulfi reuertitur. Tunc comitissa
cum se diutius tenere non posset, accepta
a prefato Acerrarum comite pro se et suis
securitate personarum et rerum, roccam

Torna all'inizio