9. Praeterea, omne illud cuius motus quandoque est et quandoque quiescit,
reducitur ad aliquem motum continuum, qui semper est: quia huius successionis,
quae est ex vicissitudine motus et quietis, non potest esse causa aliquid
eodem modo se habens; quia idem eodem modo se habens, semper facit idem.
Ergo oportet quod causa huius vicissitudinis sit aliquis motus qui non est semper;
et sic oportet quod habeat aliquem motum praecedentem: et cum non sit
abire in infinitum, oportet devenire ad aliquem motum qui semper est; et sic
idem quod prius. Et haec ratio est Commentatoris in 8 Physic.. Idem
potest etiam extrahi ex verbis Philosophi. Inducit etiam hanc rationem
Commentator in 7 Metaph., ad ostendendum, quod si mundus esset factus,
oporteret quod hic mundus esset pars alterius mundi, cuius motu accideret
variatio in mundo isto, sive in vicissitudine motus et quietis, sive in vicissitudine
esse et non esse.
10. Praeterea, generatio unius est corruptio alterius. Sed nihil corrumpitur nisi
generetur prius. Ergo ante omnem generationem est generatio, et ante omnem
corruptionem corruptio. Sed haec non potuerunt esse, nisi mundo existente.
Ergo mundus semper fuit. Et haec est ratio Philosophi in 1 de Generatione.
11. Idem potest ostendi ex parte ipsius moventis vel agentis. Omnis enim actio
vel motus quae est ab agente vel movente non moto, oportet quod sit semper.
Sed primum agens vel movens est omnino immobile. Ergo oportet quod actio
eius et motus eius sit semper. Prima sic probatur. Omne quod agit vel movet
postquam non agebat vel movebat, educitur de potentia in actum, quia unumquodque
agit secundum id quod est in actu: unde si agit postquam non agebat,
oportet quod sit aliquid in actu in eo quod prius erat in potentia.Sed omne
quod educitur de potentia in actum movetur. Ergo omne quod agit postquam
non agebat, movetur. Et haec ratio potest extrahi ex verbis Philosophi, in
8 Physic..
12. Praeterea, Deus aut est agens per voluntatem, aut per necessitatem naturae.
Si per necessitatem naturae, cum talia sint determinata ad unum, oportet
quod ab eo semper idem fiat: unde si ab eo mundus est aliquando factus, necesse
est mundum esse aeternum. Si autem agens per voluntatem; omnis autem
voluntas non incipit agere de novo nisi aliquis motus fiat in volente, vel ab aliquo
impediente, quod prius erat et postmodum cessat, vel ex eo quod excitatur
nunc et non prius, aliquo inducente ad agendum quod prius non inducebat:
cum ergo voluntas Dei immobiliter eadem maneat, videtur quod non incipiat de
novo agere. Et ista ratio communiter est Philosophi in 8 Physic.,
et Avicennae, et Commentatoris.
13. Praeterea, omnis volens quandoque agere et quandoque non agere, oportet
quod imaginetur tempus post tempus, discernendo tempus in quo vult agere, a
tempore in quo non vult agere. Sed imaginari tempus post tempus, sequitur
mutationem vel ipsius imaginationis, vel saltem imaginati, quia successio temporis
|
|