contra uos pronunciatam executioni mandetis, uel ea, que antecessores uestri aeniori Henrico 
reddere consueuerunt, illi faciatis”. 
Quo audito, Girardus Pesta Mediolanensis iudex pro parte Lombardorum respondit: 
“Nos quidem imperatori, undecumque nos appellauerit, parati sumus sicut domino iustitiam 
facere, sed quia hec iustitia non est unius hominis sed multorum, non unius ciuitatis sed 
plurium, secundum causarum merita inducias postulamus, ut deliberantes plenius super his, 
que nobis obiecta fuerint, competenti loco et termino apud communem iudicem responsuri 
ueniamus. Quod autem dixisti apud Roncaliam a Bononiensibus iudicibus contra nos sententiam  
fuisse prolatam, plane inficiamur, eam non fuisse sententiam, sed imperatoriam 
iussionem. Cum enim plures ex nobis, nec per contumaciam fuissemus absentes, quidquid 
tunc contra nos dictum fuit, nobis nocere non debet, nec pro sententia reputari; secundum 
leges enim in absentes prolata sententia nullius est roboris uel ualoris. Quod uero postulasti,  
ut ea imperatori reddere deberemus, que seniori Henrico a nostris antecessoribus 
sunt soluta, respondemus, quod prenominati imperatoris dispositiones pariter et statuta 
propter antiquitatem temporis iam pene perdidere memoriam, nec uiuit aliquis nostrum 
uel uestrum, qui bene possit illius temporis dicta uel facta recolere. Item imperator Henricus,  
salua auctoritate imperii, non debet dominus sed tirannus uocari. Cum enim misisset 
manum in sanctu Domini et Paschalem papam super altare cepisset, et cum multas ecclesias  
destruxisset et episcopos excecasset; eius facta uelut crudelia et tirannica non sunt 
trahenda ad consequentiam uel ad memoriam reuocanda. Sed si imperatori placuerit,
  |  
  |