nominat temperamentum irae. Quod autem deceat
reges et principes esse iracundos, cum in eis maxime
vigere debeat ratio et intellectus. Sicut enim videmus
quod lingua infecta per coleram, vel per alios
humores, non recte iudicamus de saporibus: sic infecto
appetitu per immoderatam iram, vel per alias immoderatas
passiones, pervertitur nostrum iudicium rationis.
Si igitur inconveniens est regulam perverti et obliquari:
rex, qui debet esse quasi speculum et forma vivendi,
et qui debet esse regula agendorum, inconveniens
est quod sit iracundus, ne per iram pervertatur et obliquatur.
Sic etiam, si nullo modo esset irascibilis, et nullo
modo commoveretur ad punitionem faciendam, indecens
esset: quia si punitiones non fierent in regno, homines
fierent iniuriatores aliorum, et politia durare non
posset. Nullus igitur debet irasci per odium, nec debet
punitiones appetere propter odium, sed propter amorem
et zelum est irascendum, et sunt punitiones appetendae.
Appetenda est enim punitio propter amorem et zelum
iustitiae, vel proter amorem Reipub. quia sine ea Resp.
durare non posset. Quare si quis in tantum esset mitis,
quod potius vellet iustitiam perire, quam iustitiam exposcere,
virtuosus non esset. Tanto ergo magis decet
reges et principes moveri ad punitionem faciendam,
quanto magis spectat ad ipsos esse custodes iustitiae, et
conservatores Reip. Quare se reges non debent esse iracundi,
et debent in moveri secundum ordinem rationis, ut
fiant punitiones et vindictae, cum hoc faciat mansuetudo,
decet eos mansuetos esse.
|
|