Salimbene de Adam: Cronica

Pag 538


Quod Parmenses pacem fecerunt adinvicem post mortem imperatoris, sed
parum duravit pax illa.
Processu vero temporis, Parmenses qui erant in Burgo Sancti
Donini ex parte imperii rogaverunt Parmenses concives suos, qui
erant in civitate ex parte Ecclesie, ut amore Dei et beate Virginis
gloriose eos dignarentur in civitate recipere, quia pacem
cum eis habere volebant. Iam enim obierat imperator. Et fecerunt
cum eis pacem et in civitatem introduxerunt, ut vidi oculis meis.
Qui videntes domos suas destructas (sic enim fecerant prius his
qui ex parte Ecclesie erant, cum eos expulerunt) ceperunt velle
contendere de pari et parti ecclesiastice insultabant. Et videntes
quod Ubertus Pellavisinus dominabatur in Cremona et in multis
aliis civitatibus, cogitaverunt sibi dare dominium Parme, quod
totis viribus affectabat, et partem ecclesiasticam omnino volebant
expellere et ita delere, quod in eternum in Parmam redire
non posset. Quod cognoscentes Parmenses tremebant sicut iuncus
in aqua, et ceperunt abscondere multi que cariora habebant. Ego
etiam abscondi libros meos, quia Parme tunc temporis habitabam.
Multi etiam Parmenses, qui erant ex parte Ecclesie, disponebant
voluntarie de Parma exire, ne Pellavicinus veniens involveret
eos et bona eorum diriperet. Sed convertit Dominus insidias et
malignitates istorum super eos, iuxta verbum quod scriptum est,
Eccli. XXVII: Laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum:
dolor autem consumet illos, antequam moriantur. Item Prover.
XXIX: Homines pestillentes dissipant civitatem, sapientes vero
avertunt furorem. Item: In multiplicatione impiorum multiplicabuntur
scelera, et ruinas eorum iusti videbunt.
De Iohanne Barixello, qui fuit vir pauper et sapiens, et liberavit urbem cum
sapientia sua, Eccle.
Igitur, dum in Parma insonuissent rumores de Pelavicino venturo,
et ipse ita subito non veniret quia alias telas ordiebatur
(disponebat enim prius capere Colurnium et Burgum Sancti Donini,

Torna all'inizio