Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 252


Cum enim concupiscentiae carnis, si nimiae sint,
rationem percutiant, ut supra pluries diximus; expedit
quibuslibet volentibus vigere ratione et intellectu, non
nimia operam dare venereis. Cum ergo ad personas
nimia affinitate coniunctas habeatur naturalis amor, si supra
amorem illum superaddatur amicitia coniugalis, inter
coniugs sic se habentes tanta multiplicaretur dilectio,
quod oporteret eos nimium vacare venereis.
Decet ergo omnes cives non inire connubia cum personis
nimia consanguineitate coniunctis; ne dando nimis
operam venereis, percutiatur eorum ratio, et retrahantur
a curis debitis et a civilibus operibus. Tanto hoc
ergo magis decet reges, et principes, quanto ipsi plus
vigere debent prudentia et intellectu: et quanto maius
periculum potest regno consurgere, si reges, et principes
circa salutem regni et circa civilia opera
non diligenter intendant. In nimis ergo
propinquo gradu consanguineitatis
non est matrimonium
contrahendum. Tertius
tamen et quartus
gradus,
qui a propinquitate deviare incipiunt,
si dispensatio adsit, propter
bonum aliquod prosequendum,
vel magnum
malum
vitandum, contrahi poterit
copula coniugalis.

Torna all'inizio