cardinales qui fuerunt Ordinis fratrum Minorum gubernatores,
protectores et correctores, postmodum facti sunt summi pontifices,
sicut dominus papa Gregorius nonus et dominus papa Alexander
quartus et dominus papa Nichoalus tertius. Et hoc factum
credimus divina gratia faciente et beato Francisco adiuvante et
eorum bona vita non impediente. De cetero quid futurum sit,
Deus novit. Nunc est cardinalis Ordinis fratrum Minorum dominus
Matheus Rubeus, quem papa Nicholaus assignavit et dedit, eo
quod esset de parentela sua, sed ipsi elegerant dominum Ieronimum,
qui fuerat de Ordine eorum generalis minister, nunc autem
est tituli Sancte Potentiane presbiter cardinalis. Sed processu temporis
factus est Penestrinus episcopus. Et frater Benceven
factus est Albanensis episcopus. Hic fuit ex Ordine Minorum et
lector in theologia et pulcher homo et bonus et honestus et intimus
amicus domini pape Nicholai tertii, qui etiam fecit eum cardinalem,
quia aliquando habitavit cum eo et Ordinem suum affectuose
dilexit.
Et flumen Taleate prohibitum fuit claudi a Cremonensibus, de quo multum
damnificati sunt Regini.
Anno Domini MCCLXXVIII, indictione VI, prohibitum fuit
claudi supradictum flumen Taleate a Cremonensibus, cum iam
esset expensum per commune Reginum in eadem claudenda duo
milia librarum imperialium et plus, laborantibus in his operibus
hominibus episcopatus Regii. Et marchio Cavalcabó cum aliis
Cremonensibus civitatis Cremone, de eo quod promiserunt domino
Açoni de Manfredis, qui tunc erat potestas Cremone, et communi
Regii, et promissum fuerat per consilium generale Cremone
et per commune Cremone, et omnia que promiserunt communi
Regino, et de supradictis expensis factis per commune Reginum
in supradicta claudenda Taleate, omnia dicti Cremonenses et
marchio retraxerunt communi Regino et dictam claudendam
destruxerunt. Et magnum damnum et iniuriam habuit et tenuit
commune Regii.
|
|