venditori, vel eius heredibus, aut cui concesserit, ex
residuo ipsius pretii, tot libras; solvere promisit tali
termino predictum pretium tot librarum tali termino,
vel medietatem in tali vel aliam in tali termino; et
promisit non probare solutionem vel absolutionem huius
debiti, nec aliam exceptionem contra hec, nisi per
scripturam publicam, vel per istam cassatam vel redditam.
Alioquin: promisit ei dare, nomine pene, duplum
dicti pretii, scilicet libras tot, vel residuum, et dampna
et expensas resarcire, sub ypotheca et obligatione rerum
suarum; vel autem obligavit et pingnus ei fecit bona
sua presentia et futura, constituens se pro eo possidere,
vel ipsas terras et res, data sibi prius possessione; que
ex pacto si non solverit, possit et ei liceat ingredi, uti,
frui et inde facere quod voluerit, renumptians exceptioni
non celebrati contractus et carte possessionis rerum
non tradite et fori privilegio, et omni leg(um)
auxilio, et exceptioni speciali et generali.
DE FIDEIUSSORE PRETII VEL RESEDII EMPTIONIS.
Insuper, rogatu eius et mandato, talis filius talis, de
tali loco, renumptians et cetera, constituit se principalem
debitorem et pagatorem eidem cui promisit solvere
et dare dictum debitum sive pretium, infra .VIII.
dies prox(imos) ex quo ille falleret, et promisit non probare
solutionem vel absolutionem huius debiti, nec
aliam exceptionem contra hec [nisi] per scripturam publicam
vel per istam cassatam. Alioquin: promisit ei dare, nomine
pene, duplum dicti pretii, et dampna et expensas
resarcire, unde obligavit et pingnus ei fecit bona sua
presentia et futura, constituens se pro eo possidere.
DE VENDITIONE FACTA PER PLURES VENDITORES ET
MULTARUM RERUM IN SOLIDUM, VEL PRO CERTA PARTE.
In Dei nomine amen. Anno tali et cetera. P. filius
I., et Iohannes eius filius, paterno consensu, et talis et
|
|