Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 110


tanquam rnortuos reliquistis? ut quid curam animarum nostrarum
deseruistis? nullusne vobis inest pietatis affectus, nulla
consanguinitatis compassio? obsecramus», inquiunt, «obsceramus
et per Deum conditorem celi ac terre deprecamur ne nos
deseratis, quia ad Christum converti et seculum funditus relinquere
sumus parati, sin auteni, contestamur celum et terram,
sanguinem nostrum de manu vestra a Deo fore querendum ».
ad quorurn verba lacrimasque atque singultus dum illi pietate nequaquam
moverentur seque, ut Deo promiserant, Gallias petere
dicerent, prophetica, ut aperte nunc cognoscimus, fertur senex ad
eos voce dixisse: « Confidite », inquit, « filii, confidite et de Dei
misericordia presumite, quia si modo meis monitis aurem obediencie
accommodaveritis, multi per vestre accionis exemplum
celeste ingrediuntur regnum. audite », inquit, « filii karissimi,
audite consilium patris vestri et horum preces spernere nolite;
ostendam vobis, si vultis, a Deo vobis locum preparatum. spero
enim in Domino, quoniam illuc adimplebit Deus desiderium vestrum,
ibique facietis Deo fructum acceptum. indicium autem
loci percipite et ad eum quantocius properate ».

Torna all'inizio