Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 424


quoddam accidens, non dicitur amari nisi propter suum subiectum, ut ex dictis
patet: et inter ea quae propter se aliquis diligit, potest esse ordo, salva amicitia;
unde et ipsam operationem amoris possum amare, non obstante amicitia,
propter aliquid aliud. Erit tamen contra rationem virtutis, si virtutis operatio
propter aliquid aliud virtute inferius, cuiusmodi sunt temporalia bona, diligatur.
Patet ergo quod habens caritatem non potest habere oculum ad mercedem,
ut ponat aliquid quodcumque finem amati, scilicet Dei (hoc enim esset contra
rationem caritatis, ut est amicitia quaedam), nec iterum ut ponat aliquod
bonum temporale finem ipsius amoris; quia hoc est contra rationem caritatis,
ut est virtus: potest tamen habere oculum ad mercedem, ut ponat beatitudinem
creatam finem amoris, non autem finem amati: hoc enim neque est contra
rationem amicitiae, neque contra rationem virtutis, cum beatitudo virtutum sit
finis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod mercenarius ibi dicitur qui opus spirituale
propter mercedem temporalem exercet.
Ad secundum dicendum, quod sine intuitu praemii serviendum est, ita quod
praemium non ponatur finis eius quod amatur et cui servitur, sed quod ponatur
finis ipsius servitii vel amoris.
Ad tertium dicendum, quod amicitia non respicit delectationes et utilitates amicorum
quasi finem, propter quem amicus amat.
Ad quartum patet solutio per ea quae dicta sunt in corp.
Ad quintum dicendum, quod bonum de quo est spes, magis est consonum amori
quam malum de quo est timor; et ideo quamvis perfecta caritas foras mittat
timorem poenae, non tamen oportet quod foras mittat intuitum mercedis.
ARTICULUS 5
Utrum homo magis debeat seipsum ex caritate
diligere quam proximum
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod homo ex caritate non debeat seipsum magis quam proximum
diligere. Illud enim propter quod aliud relinquitur, magis amatur. Sed caritas
facit hominem seipsum relinquere quodammodo, et amato inhaerere: quia
Dionysius dicit, quod amor ponit hominem extra se, et collocat
eum in amato. Ergo plus amat amicum quam se.

Torna all'inizio