Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 244


exemplum suspendit; expoliatumque super asinum posuerunt
adverso capite ad caudam asini et manibus sub cauda eius, et
posuerunt utrem pennatum in capite et in coxis eius, et tintinnabulum
ad collum, et per totam Romam flagellatum duxerunt,
et tunc in carcerem miserunt; post hęc imperatori dederunt. Rofredi
quoque comitis et Stephani vestararii ossa de sepulcris abstracta
foris Romam sunt proiecta.
Benedictus etiam papa sextus a quodam Cencio est comprehensus
et in Castellum Sancti Angeli missus, ubi mortuus est;
eoque vivente Bonifatium diaconum papam miserunt; qui post
mensem unum fugiit in Constantinopolim.
Deinde ordinatur papa Benedictus VII Sutrinus episcopus.
Post.quem Iohannes Papiensis. hunc post menses octo superior
Bonifatius a Constantinopolim, quo confugerat, reversus comprehendit
ac deposuit et in Castello Sancti Angeli in custodiam
misit, ubi famis et infirmitatis angustia post menses quatuor est mortuus
et, ut fertur, occisus. ipse etiam Bonifatius post menses .XI.
repente interiit, quem sui exsecratum post mortem ceciderunt et
lanceis vulnerarunt, et ante caballum Constantini per pedes trahentes
dimiserunt; mane vero clerici colligentes sepelierunt.
Post hęc Iohannes XV papa eligitur. iste exosos habuit
clericos, propter quod et clerici eum odio habuerunt. et merito,
quia quę habere poterat parentibus distribuebat.
Benedictus quoque papa VIIII qui Theofilactus dicebatur de
pontificatu eiectus est, et Iohannes Sabinensis episcopus constitutus,
cui nomen imponitur Silvester. quo eiecto post dies .XLVIIII.,
Benedictus pręfatus recuperavit papatum. qui post mensem .I.
vendidit illud Iohanni archicanonico Sancti Iohannis Portę Latine
nomine Gratiano, cui nomen imponitur Gregorius; quem imperator
* * deposuit et ultra montes ire compulit, et Clementem

Torna all'inizio