Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 23


I 7

Litteris excellentie regie consueta benignitate receptis exultavit animus noster in Domino, quod
accessit ad patris desiderium filius, dum et recepta beneficia recognoscis et retributionis te non denegas
debitorem. Porro satis prudenter potes advertere, de quo et quali affectu processerit, quod et
expetivimus et expectavimus excusationes probabiles, quibus quedam, que aliquid note videbantur
habere ac quibusdam se ingerebant opinionibus hominum et coniecturis, caute refelleres, contrarium
per apertas et autenticas litteras deducens in notitiam plurimorum. Licet autem apud nos pro
magnificentia tua sincera peroret dilectio et promptis affectibus instruat causam tuam, expedit tamen,
ut non solum nos, sed etiam alii per actus tuos intelligant et cognoscant, quod memor es uberum,
que tibi pia mater porrexit ecclesia, et memor es dextere, quam Romanus pontifex tamquam
pater sollicitus et patenter et potenter in Domino ad auxilium tue promotionis extendit. Verumptamen
quiddam est, quod multorum detractionibus videtur expositum et quoad aliquos non de
facili se excusationibus applicat, videlicet quod ad Terre Sancte subsidium promptiorem et maiorem
non exhibes apparatum. Ecce, fili karissime, quod ad hoc tibi duo prefixi sunt termini, sed elapsi,
quod adhuc commodum reportarunt? Quas naves, quas galeas ad transfretandum regia fecit sollicitudo
parari? Que vasa usui transfretationis accommoda de sumptibus tuis vel mare recepit vel litus
agnovit? Esto, karissime, quod transitus tuus impedimentis aliquibus hactenus fuerit retardatus;
clarere tamen deberet magnus in apparatibus magnis affectus, ut opus, quantum illud possibilitatis
effectus extenderet, esset efficax prompte voluntatis interpres. Et quidem in talibus vellemus esse te
preducem potius quam sequacem, et non solum repetitioni dilationis non nimis insistere, sed petentibus
fortiter obviare. Verum propter impedimenta, que ad excusationem tua pagina continebat,
honori tuo, quantum in Domino possumus, providere volentes dilationem tibi concedimus postulatam,
festum beati Benedicti proximo futurum terminum prefigentes, quo ad Terre Sancte succursum
iter arripias prosecuturus, quantum sufficientia possibilitatis affuerit, votum tuum. Interim
vero non dormias, ne in termino iam tertio laqueum, quod absit, excommunicationis incurras. Excita
temetipsum et alios vigilare compelle, ut medio tempore paratis hiis, que desiderantur ad talia,
terra, que funiculus est hereditatis dominice, fructuosum sentiat tue magnitudinis, quem diu desideravit
et expectavit, adventum. Festina, festina, expectate diutius, quoniam dum est in promotione
negotium, minori consummatur auxilio et facilius perficitur in profectu. Festina, rex egregie, ad
summi regis obsequium, ut non videaris omnino post terga relictus, sed tanto ferventiori affectione
ac evidentiori utilitate procedas, quanto de maiori mora et minori sollicitudine quorundam iudicio
notari videris. Festina, si forte Dominus tanti consummationem negotii tue glorie reservavit, ut in
dextera tua perficiat multorum manibus inchoatum. Certe clare memorie avus tuus Fredericus ad id
se viribus totis accinxit, et quis scit, si et tu Fredericus, nepos ipsius, illius memoriam non solum
presentibus renovabis in nomine, sed etiam ad posteros prorogabis in opere, si, quod ille ferventer in
affectu assumpserat, tu salubriter produxeris ad effectum. Nihil ergo in tanto negotio vel tu ipse
omittas vel a tuis, quantum in te fuerit, patiaris omitti, quoniam cum tibi robur etatis sufficiat et
potentie virtus habundet, si forte, quod absit, tam favorabilem causam neglexeris, quanto maiora de
manu Domini recepisti, tanto id a te maioris exactionis periculo requiretur. Illud autem latere te
nolumus, quod cum redeuntibus multis brevis sit, sicut accepimus, exercitus Christianus, nisi succursum
habuerit in proximo passagio Martii, grande, quod Deus avertat, posset eis imminere discrimen.
Unde non impedias, sed procures, ut sic aliqui medio tempore preparentur, quod in eodem
passagio transeant, quatinus et reparetur robur exercitus et restauretur numerus bellatorum, et sic
facilius et efficacius sub spe divine clementie prosequaris incepta, quam si quasi a capite oporteret te
resumere sub dubio forsan eventu tam grande negotium, quod usque nunc satis prosperum habuit
Domino dirigente processum. Datum ut supra.

Torna all'inizio