Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1921


BASILEUS fluvius insule Cypri Syriacum prorumpens in
mare.
BEDESE fluvius est Ravenne, quam Sabinorum oppidum quidam
dicunt.
BELUS fluvius Phenicis ex Candea seu Cendebria palude in
radicibus montis Carmeli procedens, et parvo contentus cursu
apud Tolomaidam Claudii Cesaris coloniam, que quondam
Acron dicta est, mari miscetur. Harenas quidem habet vitro
accommodas plurimum.
BERVA fluvius est Hibernie que et Scopia, ex monte Blagnie
effluens et per Lichliniam currens.
BETIS fluvius, ex Terraconensi provincia demissus, per mediam
fere Hispaniam sicut nascitur alveo uno decurrit nomen
imponens regioni, post autem mari propinquus ingentem ex se
lacum facit ex quo duplex egreditur, tantus utroque gurgite
quantus solus intraverat lacum, et sic geminatus in occiduum
labitur Occeanum.
BETULUS parvus fluvius Barginonis litori proximus.
BIBILUS fluvius est Hispanie, cuius aque circa ferri temperamenta
acerrimi vigoris sunt, adeo ut nullum telum approbent
incole nisi quod in eodem tingatur aut in Calibe, quem eque
virtutis aiunt.
BICORNIUS Germanie fluvius est et in eadem nascitur.
BILLUS Asye Minoris fluvius citra Paphlagoniam.
BISINGIBILA fluvius Albie est et in Occeanum funditur.
BLEXA fluvius Gallie.
BOANDUS Hibernie fluvius est et per regionem mediam
funditur.
BOMBOS fluvius haud longe a Seleucia Calicadno flumini
imminente.
BORCANI Sardinie fluvius est.
BORIUS fluvius Borio promontorio Occeano Serico iuncto
proximus est.
BORISTENES fluvius est Scytharum nomen incolis sibi adiacentibus
atque lacui tribuens, et cum ceteri Scytharum fluvii
turbidi fluant, solus hic clarus atque potabilis labitur pabula leta
alens et pisces optimi saporis quibusque nulla sunt ossa. Ex

Torna all'inizio