et Cambariacum castrum, prope Cambariacum, ad unam
leucham est planicies quedam, que proprie appellatur vallis Sabaudie;
super quam mons altissimus eminebat, qui de nocte
cadens replevit totam vallem illam. Et durat ruina in longitudine
per unam leucam et in latitudine per unam et dimidiam.
Et erant ibi VII parochie, que omnes cooperte sunt. Et mortui
sunt ibi IIII milia hominum. Tunc impletum est quod dicitur
in Iob XIIII: Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco
suo. Lapides excavant aque, et aluvione paulatim terra consumitur.
Et homines ergo similiter perdes. Et iterum: Multiplicat gentes
et perdit eas et subversas in integrum restituit. Et iterum Iob IX:
Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
Eo anno quo hec facta sunt, habitabam in conventu Ianuensi,
ubi huiusmodi rumores audivi, et sequenti anno per contratam
illam transivi, scilicet per Gracinopolim, et cercius intellexi. Et
processu temporis, post multos annos, cum habitarem in conventu
Ravenne, interrogavi fratrem Guillielmum, ministrum Burgundie,
qui transibat per Ravennam et ibat ad quoddam generale
capitulum, de casu montis istius, et sicut habui ab ore suo, sic
fideliter et veraciter scripsi.
Anno Domini MCCXLIX, cum habitarem in conventu Ianuensi,
placuit fratri Namtelmo, ministro meo, ut irem ad generalem
ministrum pro negotiis provincie Ianuensis. Et in festo beati
Mathie apostoli intravi mare et in IIII diebus perveni Areas ad
locum fratris Hugonis; et gavisus est, quando me vidit. Et cum
esset vicarius guardiani, comedit mecum et cum socio meo familiariter,
ita quod nullus interfuit alius nisi frater qui serviebat.
Et sollemne prandium dedit nobis quantum ad pisces marinos
et omnia alia. Eramus enim in principio maioris Quadragesime.
Et miratus est socius meus, qui erat Ianuensis, mirati sunt etiam
fratres de domo illa de tanta familiaritate et domesticitate quam
michi ostendit, quia non erat consuetudo fratris Hugonis tunc
temporis ut cum aliquibus manducaret, forte quia Quadragesima
imminebat. Et multa de Deo contulimus in illo prandio et de doctrina
abbatis Ioachym et de futuris. Et inveni, sicut superius dixi,
quod sex fratres de loco illo mortui erant et sepulti, quos circa
|
|