Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 599


Mediolanensibus, qui forte ad obsidionem aberant, nunciatum fuisset, terror maximus
eos invasit, relictoque Herlimbardo cum paucis Deum timentibus, statim domum rediere.
Sed miles Dei fortissimus velut Iudas Machabeus stetit inperterritus, obsidioneque
firmata, ibi sanctum pascha celebravit. Transacta vero paschali festivitate prefatus
Gotefridus, habens secum multitudinem equitum et peditum, cum Herlimbardo pugnavit
et terga vertit. Sicque per Dei misericordiam miles Dei incruentam possidens victoriam
Mediolanum remeavit.
Eodem quoque tempore Normanni Campaniam invadunt. Quod cernens Deo
amabilis Ildebrandus, continuo magnificum ducem Gotefridum in auxilium sancti Petri
evocat. Forte enim his diebus prefatus dux venerat Italiam, ducens secum excellentissimam
cometissam Matildam, incliti ducis Bonifacii filiam. Is congregans universam
exercitus sui multitudinem, cum uxore et nobilissima Matilda Romam veniens,
Normannos a Campania absque bello expulit et eam Romanę reddidit dicioni. Et
hoc primum servicium excellentissima Bonifacii filia beato apostolorum principi obtulit;
que non multo post per multa et Deo amabilia servicia beati Petri meruit dici filia.
Cum hec ita se haberent, a Deo protectus Herlimbaldus, volens Mediolanensem
ecclesiam a symoniaca liberare servitute, consilio papę et Deo amabilis Ildebrandi
in die sancto epiphanię adiuvantibus religiosis clericis, non solum Mediolanensibus,
sed et Cremonensibus et Placentinis, secundum decreta sanctorum patrum per electionem
cleri habere deliberavit episcopum Ottonem, eiusdem ecclesię clericum, nobilem
quidem genere, sed nobiliorem moribus, a religioso clero electum et a catholico populo
laudatum. Quod veternosus serpens non equis aspexit oculis. Nam quosdam suę artis
viros invenit et per eos sedicionem movens in populo, ipsum a Deo protectum Erlimbardum
cum electo iam in palacio residentem armis circumdant, palacium invadunt,
cuncta diripiunt, ipsum electum plagatum, usque ad altare sanctę Marię tractum, iurare
compellunt nunquam se amplius de eodem episcopatu intromissurum. Dehinc eum
cuidam clerico eiusdem ecclesię usque mane custodiendum tradidere. Mane vero facto
a Deo protectus Erlimbaldus ad ecclesiam imperterritus venit. Quem ut viderunt ecclesiarum
venditores et fornicatorum sacerdotum propinqui, clamare ceperunt, belloque
commisso per Dei misericordiam Dei miles palmam citissime obtinuit. Nam omnes
Dei inimicos procul a civitate fugavit, omnibusque per Dei inimicos rebus ecclesie
ablatis in duplum restitutis, ecclesiam et palatium obtinuit; potuitque eodem die electus
Domini sine ulla contradictione intronizari, nisi sacramenti vinculum obstitisset.
Huius rei gratia mittuntur religiosi viri Romam, qui hęc papę intimarent. Quod ut
audivit venerabilis Alexander, et sacramentum contra ius ecclesiasticum factum dixit
non tenendum et communi decreto tam episcoporum cardinalium quam sacerdotum et
levitarum eum iure Mediolanensem electum iudicavit. Moxque litteras suas ad regem
misit, in quibus ammonuit eum ut filium, ut odium servorum Dei, quod animo conceperat,
a se proiceret et ecclesiam Mediolanensium secundum Deum habere permitteret
episcopum. Quod ut rex audivit, mox ex latere suo suos misit asecretes; qui venientes
Longobardiam Novarie sibi curiam constituunt et multitudini episcoporum collectę
ibi dato sacramento confirmant hoc esse regię voluntatis, ut Gotefridus consecraretur.

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio