gratiam numeramus. Quod si tantum ualuit humana benedictio
ut naturam conuerteret, quid dicimus de ipsa consecratione diuina
ubi uerba ipsa domini saluatoris operantur? Nam sacramentum
istud quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod si tantum
ualuit sermo Helie ut ignem de celo deponeret, non ualebit
Christi sermo ut species mutet elementorum? De totius mundi
operibus legisti: Quia ipse dixit et facta sunt, mandauit et creata
sunt. Sermo ergo Christi qui potuit ex nihilo facere quod non
erat, non potest ea que sunt in id mutare quod non erant? Non
enim minus est nouas rebus dare quam mutare naturas. Sed
quod argumentis utimur, suis utamur exemplis, incarnationisque
astruamus mysterii ueritate. Nunquid nature usus precessit,
cum Iesus dominus ex Maria nasceretur? Si ordinem querimus,
uiro mixta femina generare consueuit. Liquet igitur quod
preter nature ordinem uirgo generauit, et hoc quod conficimus
corpus ex uirgine est. Quid hic queris nature ordinem in Christi
corpore, cum preter naturam sit ipse dominus Iesus partus ex
uirgine? Item in iiii.to de sacramentis: Tu forte dices: Meus panis
est usitatus. Sed panis iste panis est ante uerba sacramentorum.
Vbi accesserit consecratio, de pane fit corpus Christi . Et
paulo post: Celum non erat, mare non erat, terra non erat, sed
audi dicentem Dauid: Ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et
creata sunt. Ergo tibi ut respondeam non erat [432] corpus Christi
ante consecrationem, sed post consecrationem dico tibi quia
iam corpus est Christi. Ipse dixit et factum est, ipse mandauit et
creatum est . Et post aliqua: Antequam consecretur panis est.
Vbi autem uerba Christi accesserint, corpus est Christi. Denique
audi dicentem: Accipite et edite ex eo omnes; hoc est enim corpus
meum. Et ante uerba Christi calix est uini et aque plenus. Vbi
uerba Christi operata fuerint, ibi sanguis efficitur qui plebem redemit.
|
|