Est tamen quod usus corporis adeo afficit animam c.87r.b
in se pronam, quodam modo eam transformet in pecudem,
sicque absolucionem corporis horrescit in tantum
ut, cum necesse sit, non nisi cum gemitu fugiat indignata
sub umbras. Nec post mortem facile amor anime
derelinquit corpus, cum non facile corporee excedant
pestes. Plinius eciam in XXVIII li. Hysto.Naturalis
hoc primum dicebat quod, ex omnibus bonis que homini
natura tribuat, nil melius morte esse1. Cui consonat
Ennius, dicendo: " Nemo me lacrimis decoret nec funera
fletu Fas sit" . Require in li. de Anima c. LXXVII.
Eciam Vulterius, dux Cesariane classis, dixit felicissimum
esse mori, dicens in li. IIII: " Mortis angor stimulis
furor est agnoscere solis Permissum est quos iam tangit
vicinia fati. Victurosque dei celant ut vivere durent
Felix esse mori" . Require in li. Vir. c. Vulterius. Nec
theologi silencio pretereundi sunt, cum scribit Apostolus
ad Philippenses: " Cupio dissolvi et esse cum Christo" .
Et Regius Psalmista dixerat: " Heu me, quia incolatus
meus prolongatus est" . Dolebat enim sanctus propheta
|
1
5
10
15
20
|