his conficta atque adinventa sunt quibus ea ars questui
est, qui per adulationem, optimam regum conciliatricem,
applaudere illis et gratificari querunt. Adeoque
hec inolevit abusio, ut non his verborum prestigiis uti
turpe ac nefas putetur. 5
13 Sed ego hos nostros sive pontifices sive quosvis
alios dominos eorumque fucata nomina contemno,
a quibus ad ostentationem omnia, paucissima ad veram
laudem et gloriam fiunt. Nulla enim vel parva admodum
his bonarum artium cura est, nulla doctrine, 10
nulla sapientum ac doctorum virorum, nulla virtutis.
Simulata in quibusdam quedam signa virtutis apparent,
nulla impressa vestigia.
14 Suscepit hic - me intuens - olim diligentiam et
laborem peragrande Alamanie librorum perquirendorum 15
gratia, qui in ergastulis apud illos reclusi detinentur
in tenebris et carcere ceco, qua in re multum profuit
Latinis Musis eius industria. Nam octo Ciceronis
orationes, integrum Quintilianum, Columellam, qui
antea detruncati ac deformes apud nos erant, et item 20
Lucretii partem pluresque alios Latine lingue auctores
preclaros restituit nobis. Plures quoque ex diris carceribus,
quibus inviti obsoletique opprimuntur, eruisset -
sunt enim multi vinclis et fedo carcere abstrusi - nisi
fortune defuissent. Hec cum ab eo fuissent in lucem 25
edita cumque uberior et quasi certa spes proponeretur
ampliora inveniendi, nunquis postea aut princeps aut
pontifex vel minimum opere aut auxilii adhibuit
ad liberandos preclarissimos illos viros ex ergastulis
barbarorum? 30
15 In voluptatibus, in rebus nulla laude dignis, in
bellis, re pestifera et pernitiosa hominibus, etatem et
pecunias consumunt. In pervestigandis vero excellentium
|
|