Destinavit nobis per vestros apices a Deo constituta regalis potentia, quia,
Deo sibi contrario, Agarenorum gens cupiunt ad debellandum vestris introire
finibus. Hoc vero cognito, in magna exinde tribulatione atque afflictione positi
sumus; sed nequaquam dominus Deus noster talia fieri permittat nec beatus apostolorum
Petrus princeps. Nos vero, dulcissime fili et magne rex, incessanter pro vobis
cum omnibus nostris sacerdotibus atque religiosis monachis et cunctum clerum vel
universum populum nostrum domini Dei nostri deprecamus clementiam, ut ipsam
necdicendam Agarenorum gentem vobis subiciat et vestri eam substernat pedibus,
et minime prevalere adversus vos valeant; quia, sicut populus Pharaonis demersus
est in Mari Rubro, eo quod non crediderint Deo, ita et in hac vice dominus Deus
noster per intercessiones beati Petri apostoli in vestris eos tradat manibus. Confortamini
autem et estote robusti, quia Dominus omnipotens confidentes in eum vestri
regni dabit victoriam de inimicis vestris atque nostris. Et sicut indesinenter die
noctuque ante confessionem eiusdem Dei apostoli Domini deprecamus maiestatem, ut
vestrum dilatet regnum, ita nos faciat de vestra sospitate et exaltatione regni vestri
semper in Domino exultare.
In quibus et ante aliquantos dies istius Mali mensis, quod vestros suscepissemus
apices, direximus apud vestram a Deo protectam excellentiam Andream et Philippum
sanctissimos episcopos atque Theodorum eminentissimum nostrum nepotem pro salutatione
atque visitationis causa et prosperitatis vestrae letitiam agnoscere. Et hoc
petimus te, amantissime fili, ut pro amore fautoris vestri, beati apostolorum principis
Petri, benigne eos solite suscipere iubeatis, ut cum gaudio et effectu cause et exaltatione
sanctae Dei Romane ecclesiae ad nos remeandum celeriter eos absolvere
dignemini, ut ipse princeps apostolorum pro vobis intercedat ante domini Dei nostri
maiestatem, ut amplius vestrum dilatet regnum et victorias tribuat nosque, vel si
peccatores, ante confessionem ipsius Dei apostoli fundere valeamus preces.
Et hoc agnoscat a Deo protecta precellentia vestra: quia, aliquantas civitates
nostras Campaniae operantes, emuli vestri atque nostri, nefandissimi Beneventani,
ipsum nostrum populum suadent atque subtrahere a nostra dicione decertant una cum
habitatores castri Caietani seu Terracinensium, obligantes se validis sacramentis cum
ipso patritii Siciliae, qui in predicto castro Caietano residet; et decertant a potestate
et dicione beati Petri et nostra eosdem Campaninos esurpare et patritio Siciliae subiugare.
Nos vero, dum hoc ipsud agnovissemus, vicibus atque vicibus admonendum
et predicandum per nostris episcopis et fideles beati Petri eis direximus – cupientes
|
|