Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 263


Alexandri Alexandriam uocauerunt. Cum autem hec ciuitas ab imperatore fuisset obsessa,
propter sui nouitatem necdum tota erat fossatis circumdata et domus eius erant palea cooperte,
unde et a Teuthonicis in contemptum et ironiam, Palearum ciuitas est appellata,
que postmodum in conflictu bellico ferrea est inuenta. Imperator autem, animantibus eum
Papiensibus et marchione, cepit ciuitatem uiriliter impugnare, machinas circumquaque instruere,
fossata diruere et replere, et eam frequentibus insultibus molestare, credens illam
in breui tempore pro suo arbitrio optinere. Sed Alexandrini, utpote uiri fortes et ad bella
doctissimi et pro libertate pugnantes, ceperunt imperatori animose resistere, fossas suas defendere
et illius machinas suis machinis oppugnare. Superueniente autem hyeme, que solito
asperior inorruerat, adeo quo pro inundatione ualida et algore nimio de equis et hominibus
exercitus plures extingueret, imperator tamen in suo proposito [firmus] perseuerans, noluit
ab obsidione recedere, set eam frequentibus preliis et insultibus uariis non destitit inpugnare.
Adueniente autem pascha, in die parasceue et sabbati sancti propter dierum
reuerenciam imperator eis imaginariam treguam concessit; cumque Alexandrini sub occasione
tregue sue ciuitatis custodiam aliquantulum neglexissent, imperator, nacta oportunitate, nescientibus
Alexandrinis, fossas et cuniculos sub terra fieri iussit, et per eos armatos milites,
intrare fecit, ut ex improuiso de cuniculis repente erumperent et ciuitatem huius fraudis
nesciam occuparent. Sed mox ut Alexandrini hoc perceperunt, arreptis armis ceperunt ad
fossata currere, et introeuntibus Teuthonicis uiriliter repugnare. Sed operante diuina potentia,
quedam pars fossati subito corruit, et eos, qui in cuniculis et foueis erant, oppressit
pariter et extinxit. Quo cognito, Alexandrini foras egressi, castrum ligneum armatis militibus
plenum, quod imperator credebat in ciuitatem inducere, inmisso igne simul cum militibus
combusserunt. Imperator autem sua spe et intentione frustratus, et de morte suorum uehementer

Torna all'inizio