Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 209

Liber III


conservatio afferat. Perpauca vero ad usus vitae necessaria sunt, ut nihilo plus dives, quam pauper vel vivens consumat vel moriens secum auferat: quanto vero cum dolore opes a morientibus relinquantur et quibus saepe relinquantur. Deinde paupertatem omnibus his malis carere, singillatim ostendemus eiusque innumerabilia bona superioribus malis contraria explicabimus. Quae vero in ea vel mala vel incommoda esse existimantur, ea nos partim negando, partim confutando, partim extenuando, partim bonorum magnitudine compensando aut omnino dissolvemus aut quam maxime levia et tolerabilia faciemus. Deinde ad communem vitae conditionem conversi, iubebimus considerare, quam pauci divites, quam multi pauperes sint. quo loco plurimos in eadem, qua illi quos consolamur, sunt, fortuna, plurimos etiam in deteriore constitutos omnis generis viros ostendemus neque vero divitias, ut praemium virtutis, optandas esse, quibus pessimum quisque maxime affluat neque paupertatem, ut crimen aliquod aut turpitudinem refugiendam, quam optimus quisque semper adamaverit, esse dicemus. Atque hoc exemplis tum sanctissimorum virorum, tum doctissimorum hominum demonstrabimus, qui opes non modo, quum abessent, non quaesivere, sed, quum adessent, etiam aliis atque aliis rationibus abiecere. Ex quo fiet, ut

Torna all'inizio