: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 496


CAP. VII. Mictura - Dissincta se celat, canit asma, malumque revelat;
Orthomia quoque morbo vexatur utroque:
Gurria nil stran. , guttatim, dissur. que per horas.
PARS OCTAVA - THERAPEUTICA
CAP. I. Diaeta - Art. 1. Diaetae species, et qualis in morbis
Debilitat tenuis, virtutes grossa vigorat;
Grossa diaeta chymos auget tenuisque minorat.
Ergo prolixis in morbis grossa paretur;
In peracutarum causis tenuis varietur.
A primis detur tenuissima propter acuta,
Uberius reliquis des primo, postque minora.
Si morbi longi fuerint humoribus orbi,
Hanc addo metam tenuem non esse diaetam.
Art. 2. Ptisana - Ptisana cura datur sicut decet alleviatur
Tunc dolor, ac alia; procreat tunc commoda multa.
Ptisana vitetur, si virtus debilitetur.
CAP. II. Conditiones in potione danda - Potio si danda sit haec bis quinque notanda:
Aer, aetas, regio, virtus, complexio, forma,
Mos et sinthoma, repletio, tempus et aura:
Haec sunt pensanda medico purgare volenti:
CAP. III. Dum quis laxatur - Edere dum laxat vitandum, somnus et absit.
Aurae temperies, motus, vomitus, reprimatur,
Laxativa vomit venter, dum languet in ore.
Semper est oppositus usus levitas medicinae,
Oppositus curis vomitum laxare videbis.
CAP. IV. Quando medicina dari debet - Si calor est nimius, ventus vehemensque pruina





1560




1565




1570




1575




1580
Torna all'inizio