Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 135


eius filius, Samnitum ductor effectus est; cui tamen Radoald et Grimoald sicut seniori
fratri et domino per omnia paruerunt. Qui Aio cum iam annum et mensibus quinque
Beneventanorum ducatum regeret, venientes Sclavi cum multitudine navium, non
longe a civitate Seponto castra posuerunt. Qui occultas foveas circa sua castra
facientes, cum Aio super eos, absentibus Raduald et Grimoald, venisset eosque debellare
vellet, equus eius in unam de eisdem foveis cecidit, atque inruentibus super eum
Sclavis, simul cum aliquantis aliis extinctus est. Quod cum Raduald nuntiatum fuisset,
cito veniens, eisdem Sclavis propria illorum lingua locutus est. Cumque eos propter
hoc segniores ad bellum reddidisset, mox super eos inruens magnaque eos strage
prosternens, et Aionis mortem ultus est et de illis finibus eos qui remanserant hostes
fugam petere coegit.
45. Igitur Rothari rex Romanorum civitates ab urbe Tusciae Lunensi universas
quae in litore maris sitae sunt usque ad Francorum fines cepit. Opitergium quoque,
civitatem inter Tarvisium et Foroiuli positam, pari modo expugnavit et diruit. Cum
Ravennantibus Romanis bellum gessit ad fluvium Aemiliae qui Scultenna dicitur.
In quo bello a parte Romanorum, reliquis terga dantibus, octo milia ceciderunt. Eo
tempore magnus Romae terrae motus factus est, magnaque tunc fuit inundatio aquarum.
Post haec fuit clades scabearum, ita ut nullus potuisset mortuum suum agnoscere
propter nimium inflationis tumorem.
46. Aput Beneventum vero mortuo Raduald duce, qui ducatum quinque rexerat
annis, Grimuald, eius germanus, dux effectus est gubernavitque ducatum Samnitium
annis quinque et viginti. Hic de captiva puella, sed tamen nobili, cuius nomen Ita
fuit, Romualdum filium et duas filias genuit. Qui dum esset vir bellicosissimus et
ubique insignis, venientibus eo tempore Grecis, ut oraculum sancti archangeli in monte
Gargano situm depraedarent, Grimuald super eos cum exercitu veniens, ultima eos
caede prostravit.

Torna all'inizio