Solutio
Respondeo dicendum, quod intellectus angelicus est medius inter intellectum
divinum et humanum, et virtute et modo cognoscendi. In intellectu enim divino
similitudo rei intellectae est ipsa divina essentia, quae est rerum causa exemplaris
et efficiens; in intellectu vero humano similitudo rei intellectae est aliud a
substantia intellectus, et est sicut forma eius; unde ex intellectu et similitudine rei
efficitur unum completum, quod est intellectus in actu intelligens; et huius similitudo
est accepta a re. Sed in intellectu angelico similitudo rei intellectae est aliud
a substantia intelligentis, non tamen est acquisita a re, cum non sint ex rebus
divisibilibus cognitionem congregantes, ut Dionysius dicit.
Nec tamen est causa rei secundum fidem, sed est infusa a Deo ad cognoscendum.
Et ratio huius sumi potest ex verbis Commentatoris, in 11 Metaph..
Ipse enim dicit quod secundum ordinem simplicitatis naturarum separatarum est
ordo distantiae speciei intellectae ab intellectu; unde in prima essentia, cui non
admiscetur potentia aliqua, est omnino idem intelligens et intellectum; in aliis
autem secundum quod plus admiscetur de potentia, est maior distantia inter
speciem intellectam et intellectum. Cuius ratio est quia nihil operatur nisi
secundum quod est in actu; unde illud cuius essentia est purus actus, intelligit
sine receptione alicuius perficientis, quod sit extra essentiam eius; illud vero in
quo est potentia, non poterit intelligere nisi perficiatur in actu per aliquid
receptum ab extrinseco; et hoc est lumen intellectivum naturale, quod a Deo in
substantias intellectivas emittitur. Et quia unumquodque recipitur in aliquo per
modum recipientis; lumen illud quod in Deo est simplex, recipitur in mente
Angeli ut divisum et multiplicatum: omnis enim potentia receptiva de se divisibilitatem
habet secundum quod non est terminata ad unum, quod fit per actum
terminantem: et ideo dicitur in libro de Causis, quod sicut in natura
inferiori multiplicantur singularia, ita et species intelligibiles in intelligentiis;
utrumque enim est propter multiplicabilitatem potentiae; et istae sunt species
per quas Angeli cognoscunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod anima dicitur species specierum, inquantum
per intellectum agentem facit species intelligibiles actu, et recipit eas secundum
intellectum possibilem, sicut ibidem sensus dicitur species sensibilis, et manus
organum organorum, inquantum videlicet omnia artificialia per manus efficiuntur;
unde in 14 de Animalibus dicitur, quod
manus datae sunt homini loco cornuum, et omnium quibus alia animalia iuvantur.
Unde non sequitur quod essentia animae vel Angeli sit talis species in qua
omnia cognoscantur.
|
|