angelica uapulatione extitit interdicta, nunc
foret eodem oraculo, ultronea dispensatione
concessa, utpote diuinis mixta colloquiis, et
toto resonans Elycone, maroneos anfractus
insequens, et tullianos campos non deserens,
aut equans, diuina celestique prosapia, computiue
conscientie meditatione refertur.
Quem me credis si te sospitem ex ultimis
barbarorum finibus rediisse cognouero ? Quam
metui, ne te intemperies aeris, uel potius quod
magis sanitati tue contrarium extimabam, morum
acerbitas deformaret; pro cuius felici
reditu, indignus quanquam, summo Ioui assiduas
preces fudi; atque ex cordis caritate rogaui,
ne terris adhuc ytalicis inuideret: hoc quoque
fecit, facietque ut spero, cui ob id si
dicere dignum est, obligatior fio.
Preterea de Ytalie laudibus te teste, et
uirgiliano preloquio certus sum. Nunc
autem magis, quia ut Flacco abscultem:
Segnius irritant animum demissa per aurem,
quam que sunt oculis subiecta fidelibus; cum
|
|