Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 100


esse hec requies creditur. Pax ergo ista, in qua nulla est inter
carnem et spiritum repugnantia, in futuro nobis promittitur condonanda
dicente domino: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Do
autem pro dabo dictum oportet agnosci; secundum quam formam
dicendi et supra, cum de ovibus loqueretur, subnexuit: Et ego vitam
eternam do eis
. Christus itaque electis suis aliam pacem reliquit in hoc
seculo et aliam dabit proculdubio in futuro. Reliquit illam mediam, que
bonorum est, dabit hanc tertiam, quam esse diximus beatorum.
Mirifice vero non illam, quam hic reliquit, sed hanc perfectissimam,
quam tunc dabit, suam voluit nominare: Pacem, inquit, meam do
vobis
. Nunc enim dei pacem, id est qualem deus habet, habere non
possumus, qui, sicut premissum est, rixam quamdam intrinsecus
sustinemus. Tunc autem suam pacem nobis dabit dominus, cum in simillimam
divine paci concordiam corpus, spiritus et anima conspirabunt;
videlicet ut quemadmodum in deitate tanta pax est, sicut in initiis
prelibavimus, quod in tribus una substantia, una voluntas et una penitus
operis adoratur auctoritas, ita et hec tria tanta sibi tunc credantur pacis
amicitia coniugari, ut preter hoc, quod unius quodammodo nature intelligerentur
fieri, ipso utique corpore in naturam spiritus, sicut Paulus
asserit, transituro, idem omnino tunc sapiant et circa idem semper
opus, superne scilicet laudis sacrificium, occupentur.
Postulabat siquidem istud figmentum breve, ut ea, que tractanda supersident,
coniuncto deberemus atramento subscribere. Sed melius lectoris
memorie consuletur, si a precedentibus subsequentia biformis libri
discreverint intervalla.
Explicit liber I. De bono pacis.

Torna all'inizio